Hrvatin
|
 |
« Odgovor #17 : Rujan 29, 2011, 02:30:51 » |
|
Inače, evo tog famoznog popisa biskupa Brajkovića iz 1700. god., na koji se svi pozivaju.
Popis župa na području Like i Krbave 1700. ------------------- Nota parochiarum cum suis ecclesiis, quae actu sunt sine fundatione et dotatione debita, et quae pro necessitatate domini ovium ad erigendum sunt in diversis episcopatus Segniensis et Modrusiensis seu Corbaviensis partibus:
In districtu Lika:
Kosin, s. Hieronimi ecclesia intitulata, noviter erecta in superiori pago. Ibi alitur parochus ex decimis et stola miserabiliter; sunt ultra 50 domus catholicorum bonorum. In inferiori pago poene totidem domus sunt catholicorum; modo curatum expedivi ob loci distantiam, dependentem a parocho. Habet ecclesia ex ligno s. Anthonii; istam curat, administrat sacramenta etiam Kuteriensibus, et dicimis ali cepit sicut parochus. In inferiori pago fundanda erit quoque parochia ob locorum distantiam et populi multitudinem, vel capellanus debebit ibidem continuo esse habitans.
In districtu Kosin tantum spatium terrae occuparunt schismatici, quantum catholici, et tenentunum suum parochum a nemine dependentem.
Perussichi, s. Crucis ecclesia noviter extructa ex lapidibus, alit parochum ex decimis; sunt neo christiani ad 80 domus. Distat a Perussich Kaludieruvacz bonis duobus horis, ubi 20 domus catholicorum Croatarum habitant; est modo ibi dirruta ecclesia filialis, sed suo tempore est capax ut fiat parochialis, vel ibi in continuo habitantem capellanum teneat parochus Perussichianus.
Pazarische. Assumptae Mariae virginis noviter errecta ecclesia. Parochus vivit ex collecturis, quos catholici Valachi alias Bunievczi contribuant, quorum domus plurimae. Est sub Pazarische antiqua ecclesia penes Ostroviczam arcem distans a parochia bonis 30 (?) horis, quae ob habitantium multitudinem vel debebit esse parochialis, vel contmuo uno cappelano providere debebit.
Smiljani. Ecclesia antiqua dirruta modo ex lignis facta, circa quam 40 domus Bunyevaczorum vivunt. Petunt parochum, quern promitunt collecturis solitis alere. Sub Smiljani sunt 17 domus schismaticorum.
Brusane. Est dirruta ecclesia s. Martini, in cujus fundamentis ex ligno est extructa residuitas, ecclesia modo est filialis, sed ob animarum multitudinem, quorum capax est locus circum vicinus (et modo sunt 20 domus catholicorum Croatorum) debebit fundari parochialis.
Novi. S. Antonii ecclesia ex ligno exstructa sub pede colis illius, in quo arx cernitur. Vivit parochus ex decimis, quas contribuunt neo-christianorum domus aliquos. Sub Novi est Devoszelo, quern incolunt 70 domus Valachorum schismaticorum et alunt illorum parochum.
Budak novum et antiquum cum Siroka kula: In novo Budak ecclesia s. Josephi ex ligno, ubi cernuntur ad 30 dom. cath. In antiquo Budak alias Mussaluk dicto, est ex lapidibus opere domini patris Messich facta ecclesia, ubi sunt Croatorum 30 domus. Hoc totum administrat pater Messich cum uno capellano, quem ex decimis ab omnibus collectis alit. Sub Široka kula sunt ad 50 domus scismaticorum, et alunt suum sacerdotem.
Belaj: S. Leopoldi olim meczit Turcarum templum; habet meros neochristianos, et alit parochum ex decimis.
Ribnik: S. Petri et Pauli templum ex ligno, officiat ibidem parochus ex Belay et illi dantur decimae. Peterit seperatim fieri parochialis.
Ostrovicza sub Belay est arx, quae sub se habet ad 40 dom schismaticorum, et tenet parochum suum.
Pochitely sub Ribnik numerus ad 40 dom. schismaticorum cum suo parocho.
Wrebacz domus schismaticorum ad 40 cum suo parocho.
Mogorich domus schismat. 100 et suum parochum.
Raduch et Plocha schismat. domus 120 et duos parochos.
Medak schismaticorum dom. 110 et suum parochum.
Lovinacz: S. Michalis ecclesia noviter errecta, continet sub se 80 domus Valachorum Bunyevaczorum, alit parochum ex collecturis. Sub Lovinacz reperiuntur incolatae domus ad 30 schismaticorum. Hic duo parochi esse debebunt, quia sunt et duae ecclesiae bene ad invicem distantes, difficilem passum duorum fluviorum, qui qualibet ad pluvia exundare solent et redunt inpertransibilem passum. In monte Velebich etiam nunc cernitur dirruta ecclesia S. Joannis bapt., olim et nunc miraculis clarissima, ad quam et catholici et schismatici et ipsi Turcae ex longenquis partibus devotionis gratia confluunt, votaque faciunt. In hac ecclesia dicitur misse caput s. Joannis baptistae.
Grachacz sunt modo 15 domus catholicorum, debebit extrui parochia. Et schismaticorum domus circiter 200 cum parochis.
Zvonigrad. Usque ad uncas, id est limites, constitutes inter nos Turcum et Venetum, duo magni pagi esse poterunt cum suis pastoribus Actu sunt schismaticorum ad 80 dom. cum parocho.
In Corbavia:
Bruvno: nunc cernuntur incolatae domus schismaticorum ad 50 cum parocho.
Romich: schismaticorum villa cum sacerdote.
Kuriak: sub castello et Sridnja Gora duo pagi schismaticorum cum parocho.
Udbina: nunc numerat catholicorum Bunyevaczorum ad 20 domus.
Visuch: sub Udbina schismaticorum villa.
Mekinar: schismaticorum villae duae cum parocho.
Pisacz: schismaticorum villa cum parocho.
Podlapacz: Actu est curatus unus, alitur ex decimis, quas illi contribuunt catholici in 40 domus habitantes.
Jossane: sunt duae villae schismaticorum cum suo parocho.
Bunich: sunt octo domus neo christianorum. Valachorum autem schismaticorum ad 120 domus cum duobus parochis.
Korenicza: schismaticorum 80 domus cum suo parocho.
Ultra Capellam montem.
Jessenicze: modo nullus reperiatur. (?)
Plasky: Valachorum schismaticorum ad 110 domus cum parocho.
Tersich: sunt aliquae domus catholicorum penes unam ecclesiam necdum reparatam. Schismaticorum quoque parochia.
Poloy: est dirruta ecclesia s. Michaelis. Schismaticorum parochia.
Barilovich: schismaticorum parochia.
Skrad: schismaticorum bonus numerus cum parocho.
Blagay et Kremen: est antiqua ecclesia parochialis s. Spiritus cum cemiterio; modo circa illam circa 30 domus catholicorum. Est etiam parochia schismaticorum.
Borissicza: ex una parte sunt penes dirrutam ecclesiam s. Georgii catholici Croatae. Ex altera parte schismaticorum parochus.
Slunj: penes se collocarunt aliquae domus catholicorum. Sunt etiam aliqui scnismatici collocati.
Ladonye polje: hic locus est catholicorum, quem seminare inceperunt aliqui christiani et tendunt versus Tersacz.
Byhachy: in insula Wnae penes praesidium reperiuntur ad 30 domus bonorum catholicorum, quibus singulis mensibus mitto unum sacerdotem, et datur a Turcis facultus illis sacramenta administrandi.
Tohunj: ecclesia s. Joannis bapt. errecta, parochus vivit misere ex colecturis et stipendio.
Dubrava: est parochia schismaticorum.
Gomirje: est monasterium Basilistarum alias Kalugerum.
Ostarie: est ecclesia miraculis clarissima b. Mariae virg. Parochus alitur stipendio et collecturis.
Otok: parochia schismaticorum.
Ogulin: parochia s. Barnardini, alitur parochus ex collecturis et stipendio misere.
Modrussa: parochus alitur collecturis miserime.
Ex altera parte Capella mare versus.
Ravno, Dumboho, Janesse (Janče) noviter sunt incolatae domus catholicorum ad 50. ubi debebit esse parochus.
Lesche: hic locus distat ab Otochacz circiter tribus horis, ubi modo reperiuntur 200 animae; dedi curatorem interim et noviter ecclesia er recta est; sacerdos vivit ex decimis.
Otochacz est parochia et alitur parochus a decimis.
Berlog: est parochus, attendens duodecim domibus cathol. Bunyevaczorum et vivit ex collecturis. Sub Berlog sunt schism, domus ultra 80 et alunt parochum.
Vilische: sunt schismaticorum duae parochiae.
Stari Perussich seu Verhovine: Valachorum schismaticorum 100, alunt duos parochos.
Dabar distat a Verhovina tribus horis, nostrae sunt 2 domus. Schism, vero domus ad 70 et habent parochum.
Jexerane et Stainicza,: est modo ecclesia filialis, sed debebit esse parochialis ob loci capacitatem.
Brinyе: est noviter erecta ecclesia assumptae b. virginis; modo parochus vivit ex decimis in villa Laczane est schismaticorum sacerdos cum aliquod domibus.
Penes mare ecclesiae.
Kermpote: S. Jacobi ubi cum parocho sunt Bunievaczorum domus ad 40.
Segnia jam scitur.
Prokike: schismaticorum parochia.
S. Georgius: domus aliquod Bunyevaczorum cum parocho.
Lukovo: est dirruta ecclesia; modo 4 domus cath.
Starigrad: est ecclesia s. Jacobi, destructa a Venetorum subditis; aluntur ibi ad 10 domus Bunyevaczorum.
Jablanacz: est noviter errecta ecclesia s. Nicolai, alunt ibidem aliquod Bunyevaczorum domus parochum.
Carlobag: est ecclesia s. Caroli Boromei noviter errecta, habet filialem s. Helenam 5 miliaribus Italicis a Carlopago distantem; alitur in Carlopago misere parochus. Intra Jablanacz et Czesaricza est dirruta ecclesia s. Joannis, quae olim fuit parochialis; suo tempore esse poterit. ----------------------------
|